两种校订
第 I 章 · 印本 [iii] · W1795 扫描第 14 页
Duplex in primis genus est emendationis, quod libris veterum admoveri et potest et solet, ut a vitiis et maculis, quas ex longa peregrinatione in barbariem varias plurimasque traxerunt, liberati, propius ad antiquam et suam formam revocentur. Alterum plus negotii et, paene dixerim, aerumnae habet; alterum plus otiosae delectationis: utrumque, recte si adhibetur, utile est; at alterum utilius. Nam qui optimis subsidiis vel minime instructus, scriptorem nobis emendatiorem reddit, sive ingenio suo, sive paucorum librorum [usu]; quamvis vix triginta naevos sustulerit, centum relinquat, eum tamen nemo de bonis litteris bene mereri neget.
古人的书可以校订,向来也有人这样做。校订主要有两种办法,都是为了去掉这些书在历经漫长流转、落入沃尔夫所谓的“蛮荒”之后沾上的种种讹误,使它们更接近原有的古老面貌。一种更为费事,我几乎要说是艰辛。另一种更多是闲暇里的乐趣。只要用得得当,两种都有用,但有一种更有用。即使手头几乎没有最好的校订材料,有人凭自己的才智,或凭少数几部传本,仍能把某位作者的文本校得好一些。即使他只勉强去掉了三十处瑕疵,还留下了一百处,也没人能否认他有功于学问。
从印本回到传本
第 I 章 · 印本 [iii]–iv · W1795 扫描第 14–15 页
Itaque res fieri solebat tum maxime, quum libri calamo scripti non ita pridem prelis subiici coepissent, inque dies summa novorum subsidiorum exspectatio esset. Quem morem postea plerique sunt imitati ad nostram aetatem, etiam in iis scriptoribus, qui critica materia et omni genere adiumentorum abundarent. Nimirum pauci novarum recensionum auctores ita agunt, aut eam laboris patientiam afferunt, ut ex locis satis saepe reconditis et disparatis, in primisque ex veteribus exemplaribus, omnem varietatem lectionis contrahant, qua deinde cum vulgatis comparata, constantem emendationem aggrediantur.
这种办法尤其盛行于手抄书刚开始付印的时候。那时,人们天天盼着发现新的校订材料。后来,多数人沿用这种办法,一直延续到我们这个时代,即使有些作者留下了丰富的校勘材料和各种可资利用的证据。编订新版的人中,很少有人愿意这样下功夫,费心从往往难寻而又散落各处的材料中,尤其是从古老的传本里,汇集所有不同的读法,再拿它们与通行文本比较,着手作系统的校订。
沉默的神谕
第 I 章 · 印本 iv · W1795 扫描第 15 页
Immo consistunt fere tum demum, ubi impeditior sensus vel ipsa specie manifestum vitium obiicitur; iam ad varias lectiones aut ad vetus exemplar confugiunt, surda plerumque oracula, nisi constanter consulentibus. Neque multum diversa ratio est eorum, qui, quantumvis interdum docti ac sollertes, omnem emendationem ex aliquot librorum MSS. fide suspensam esse volunt, aut qui texta, quae vocantur, plane edunt ad unius exemplum; velut isti tandem libri ad scriptoris salutem fatis destinati essent.
说来,他们往往要等到文义晦涩,或讹误明显到一眼就能看出时,才停下来查阅异文或求助于古老的传本。可若不持续请教,这些神谕大多是沉默的。还有一类人的做法也没多大区别。他们有时不乏学识与才干,却想让每一处校订都取决于几部手抄本是否可信,甚至全照单一传本刊出所谓的“正文”,仿佛命运早已选定这些书来保全那位作者的作品。
让每一种读法都有证人
第 I 章 · 印本 iv–v · W1795 扫描第 15–16 页
Ab hoc leviore et quasi desultorio genere plurimum discrepat iusta, perpetua et certis artis legibus nixa recensio. In illo nihil prope aliud, quam passim exstantia aliquove libro prodita vulnera sanare volumus; transmittimus plura, ad sensum quidem bona et tolerabilia, sed ad auctoritatem nihilo meliora pessimis. Iusta autem recensio, bonorum instrumentorum omnium stipata praesidio, ubique veram manum scriptoris rimatur; scripturae cuiusque, non modo suspectae, testes ordine interrogat, et quam omnes annuunt, non nisi gravissimis de causis loco movet; alia, per se scriptore dignissima, et ad veritatem seu elegantiam sententiae optima, non nisi suffragatione testium recipit; haud raro adeo, cogentibus illis, pro venustis infert minus venusta; emplastris solutis ulcera nudat; denique non monstrata solum, ut mali medici, sed et latentia vitia curat.
这种较为简略、仿佛随处跳看的做法,与严谨、贯穿全文、遵循明确规则的校订大不相同。前一种做法大抵只想治好随处可见或由某部传本显露出来的伤处。更多的读法则放了过去,它们在意思上虽通顺可接受,凭据却和最差的读法一样薄弱。严谨的校订有一切可靠材料作后盾,处处查考作者的真实笔迹。每一种读法,不论可疑与否,都要依次询问它的证人。对众证一致的读法,除非理由极其充分,绝不改动。其他读法即便本身很配得上这位作者,在意思的准确或表达的优美上也最为出色,仍须有证人支持才予采纳。证据逼得他这样做时,校订者甚至常用较不优美的读法替换优美的读法。他揭去膏药,露出疮口。庸医只治病人指出来的毛病,他连藏着的病也治。
底本与影像
Friedrich August Wolf, Prolegomena ad Homerum sive de operum Homericorum prisca et genuina forma variisque mutationibus et probabili ratione emendandi, vol. I. Halis Saxonum [哈勒] · E libraria Orphanotrophei · 1795。
查看机器识别示例 · W1795 扫描第 14 页
以下两行来自 Tesseract 的原始识别结果。可与开篇的校订转写对照。
] Dose in primis genus eff emendationis, quod
libris veterum admoveri et poteft et folet,